monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 285, 28
Caetera supplebit nuntius, quem mihi sub festinatione remitti precor. Reges autem, sibi invicem hinc inde praestito iuramento, confoederati sunt adversus omnes homines, adiecto ex parte utriusque, salvo eo quod debet Ricardus, filius regis Angliae, filiam regis Francorum sine dote ducere uxorem. Secretae obligationis, cuius supra memini, in finem alterius anni dilata est propalatio, ne, si praecognitum fuerit quod tractatur, facilius valeat impediri.